NODI Crinium

NODI Crinium
NODI Crinium
globique in vicem implexi et calamistrô intorti, Graecis Grammaticis πλόκαμοι dictisunt, et βόσρυχοι. Hesychius, Πλόκαμοι κόνδυλοι τριχῶν πεπλεγμένοι, quidquid enim in nodum extuberat, κόνδυλον Graeci vocabant; unde in digitis κόνδυλοι partes, quae in iuncturis eminent velut nodi. An eôdem sensu Nodos dixit Martialis, l. 5. Epigr. 39. v. 8.
Rhenique nodos, aureamque nitelam:
per Rheni nodos intelligens, Germanorum cirros, in nodum substrictos? Idem. l. de Spectacul. Epigr. 3. v. 9.
Crinibus in nodum tortis venêre Sicambri,
Atque aliter tortis crinibus Aethiopes.
An crines in nodum tortos dicit, ad speciem nodi vibratos et intortos? ut nodus ipsa sit οὐλότης. Sic certe vulgo locum illum exponunt. Sed hic mos numquam fuit Germanis calamistrô inurere, aut aliô modô ornare, Clemens Alex. Τῶν ἐθνῶν οἱ Κελτοὶ καὶ οἱ Σκύθαι κομῶσιν, ἀλλ᾿ οὐ κοσμοῦνται, comas alunt, non ornant, quod Phrygum fuerit proptium et effeminatarum gentium, quibus hoc probrum passim obiectum, quod haberent comas,
Vibratas calidô ferrô, murraque madentes.
Longe hoc a Germanis; qui, simplicissimus fuit modus, in nodum crines cogebant, ex ipsa nimirum coma, quam satis longam nutriebant, nodum facientes. Quia vero non datur in capite nodum ex crine facere, nisi rorqueatur, ideo tortos in nodum crines dixit Martialis, in nodum coactos et sibstrictos nodô. Tacit. de Mor. Germ. c. 38. Insigne gentis obliquare crinem (h. e. torquere) et nodô substringere. Quem locum perperam capiunt, de crine calamistris vibrato. Nec altera melior interpretatio, ut crinem non in rectum passi sint descendere, sed reduxerint in posteriorem verticem et obliquârint. Obliquant enim crinem et nodô substringunt, quia nodô aliter substringere non possunt, nisi obliquatum ac tortum. Ideo obliquandi crinis meminit, ut ostenderet, ex ipso crine nodum eos facere consuevisse, non aliô vinculô nodare. Nam vinculô aut taentâ potest nodari ac religari crinis etiam rectus et in rectum descendens: at ex ipso crine nodus fieri non potest, nisi obliquetur actorqueatur. etcerte, nodô substringendi crinis morem, non etiam flectendi, ac ferrô calidô ratandi, Germanis auctores passim tribuunt. Senec. l. 3. de Ira c. 26. Non est Aethiopis insignitus inter suos calor, nec rinis rufus et in nodum coactus, apud Germanos. Idem Ep. ult. Quid capillum ingenti diligentiâ comis? cum illum vel effuderis more Parthorum, vel modô Germanorum vinxeris, vel, ut Scythae solent, sparseris. Nec alia mens Iuvenali, cum ait, Sat. 13. v. 164.
Caerula quis stupuit Germani lumina, flavam
Caesariem, et madidô torquentis cornua cirrô?
Torquent namque cornua madidô cirrô, qui comam obliquant, ut in cirrum eam ac nodum cogant. Cornua autem vocat longas crinium sertas, quae torquentur, ut possint in nodum mitti: κέρατα Graeci quoque appellant; inde et cornua et crines inf luminibus τὸ πολυχιδές et rami, Madidus vero cirrus Getmanorum, quia crebro comas saponibus lavabant. Nec aliud quid hic cirrus. quam nodus est. Tertullian. de Virginib. veland. Debebunt et ipsi aliqua insignia sibi defendere, aut pennas Garamantum, aut stropislos Barbarorum, aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum. Isidor. ut cirros videmus Germanorum, granos ac cinnabar Gothorum etc. Ubi qui adnotant, cirros proprie dici crispos capillos et rectae comae opponi, notationis suae falsi sunt. Cirro crispulos vocat Seneca, ut inde colligas, non esse crispos, nisi hoc addas. Nec cirrati pueri vel puellae, a comis crispulis, sed quod nodô in vertice religatam comam haberent. Horat. Epod. Od. 11. v. 28. Puellae, vel pueri longam renodantes comam i. e. cirrati, virgines et innuptae cirratae. Amm. Martellin. Et licet, quocumque oculos flexeris, feminas affatim multas spectare cirratas, quibus, si nupsissent, per atatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum. Eae nemperenodatum in vertice crinem gerebant et in unum collectum substrictumque, ut constat ex Tertulliani d. l. In pueris Graecorum similis cirrus, nodô scil. collectus crinis in vertice, ut et in mulieribus virisque, qui Graecis μαλλὸς et σκολλὺς dicitur in genere; sed in mulieribus proprie κόρυμβος, in viris κρώβυλος, in pueris σκόρπιος etc. Hinc itaque cirri Germanorum, crines in nodum coacti acintorti. Crines vero aliter torti Aethiopum, qui naturâ crispi, implexi, flexique ac veluti nodati: unde et de huiusmodi crinibus cirros usurpârunt. Nec omitt endum, cum varii essent comendae comae modi, eius quô crinis colligebatur, et in unum sive nodum, sive corymbium constringebatur, σπατάλιον Graecis appellatum esse, forte quod aureâ spatale seu spataliô (h. e. e. armillâ seu brachiali) vinciretur. Poeta,
——— Crines undantur in aurum.
Item βότρυν unde Latini Botronatum fecêre. Tertullian. de cultu femin. Nullam de conchylio vestem Esaias increpet, nullas lunulas reprobet, nullum botronatum retundet, Ubi botronatus, capitis ornatus est, quô in morem uvae et βοτρυδὸν, congestus est et accumulatus crinis, etc. Plura hanc in tem vide apud Salmas. ad Soln. p. 761. et seqq. et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CIRRI — apud Iuvenal. Sat. 13. v. 165. Caerula quis stupuit Germani lumina, flavam Caesariem, et madidô torquentem cornua cirrô? Et Tertullian. de Virgin. vel. Debebunt et ipsi aliqua insignia sibi defendere, aut pennas Garamantum, aut stropulos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONDYLUS — apud Martialem, l. 5. Epigr. 80. v. 29. Sed, quod non grave sit, nec inficetum, Parvi tibia Condyli sonabit: Graece Κόνδυλος, pars est digiti eminens, in commissura pugni; quamvis alii nomen proprium Tibicinis hîc vocem esse volunt. Nempe… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PLOCAMOS — Graece πλόκαμος, plecta sertave capillorum est; nam et πλεκτὴ est funiculus, ἀπὸ τοῦ πλέκειν, Hesych. πλεκτὴ, ςειρὰ; etiam plectas infimae aetatis Auctores dixêre. Πλοκάμους tamen Graeci Grammaticilonge aliter exponunt, deglobis cil. nodisque… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”